Doplňková cvičení 11. lekce
1) Přeložte:
Fuit homō missus ā Deō, cui nōmen erat Iōannēs.
Librum lēctum tibi mīsī.
Multī enim sunt vocātī, paucī vērō ēlēctī.
Cīvēs urbēs ab hostibus dēlētās restituēbant.
Ab hostibus captus, dē gente suā nihil dīxit.
2) Přeložte:
In bellō multae pulchrae urbēs dēlētae sunt.
Pūnītī estis.
Gaudēmus, quod patria nostra liberāta est.
Puerī ā mātribus et patribus dīlectī sunt.
Verba magistrae nostrae ā discipulīs audīta sunt.
Urbs, quae ā Rōmulō condita est, Rōma appellāta est.
3) Přeložte:
Virginēs, quae parātae erant, intrāvērunt cum eō ad nuptiās; et clausa est iānua (Mt 25, 10).
Pōns, quī interruptus erat, brevī tempore restitūtus est.
Omnia iam lēgimus, quae dē hāc rē scrīpta erant.
Sī bene ēducātī et ērudītī eritis, etiam aliōs bene ēducābitis et ērudiētis.
4) Martialis, Epigramy 10. 47
Haec sunt, amīce iūcundissime, quae vītam faciunt beātiōrem: rēs nōn facta labōre sed ā patre relicta, ager fēlīx, parvum forī et satis ōtiī, mēns aequa, vīrēs et corpus sānum, sapientia, amīcī vērī, sine arte mēnsa, nox nōn ebria sed solūta cūrīs, nōn trīstis torus et tamen pūdicus, somnus facilis. Dēsiderā tantum quod habēs, cupe nihil; nōlī timēre (neboj se) ultimum diem aut spērāre.